라틴어 문장 검색

amicus populo Romano sis et, si me virum bonum credis esse, qualis patrem patruumque meum iam ante hae gentes norant, scias multos nostri similes in civitate Romana esse, nec ullum in terris hodie populum dici posse quem minus tibi hostem tuisque esse velis aut amicum malis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 707:2)
nam neque ego aurum neque istaec aula quae siet scio nec novi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 1079)
nam iuniorum qui sunt non norunt, scio;
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS7)
Quia ego hanc quae siet neque scio neque novi, neque ego hanc oculis vidi ante hunc diem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 4, scene 229)
Sed qui scit omnia, novit eam, adinvenit eam prudentia sua; qui composuit terram in aeternum tempus, implevit eam iumentis quadrupedibus;
(불가타 성경, 바룩서, 1장32)
me ipse non noram nec satis sciebam quid in hoc genere facere possem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 20 11:8)
Quandoquidem illarum neque te quisquam novit, neque scit qui sies.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 3247)
si vero est, unctum qui recte ponere possit et spondere levi pro paupere et eripere artis litibus inplicitum, mirabor, si sciet inter- noscere mendacem verumque beatus amicum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 13:2)
novi omnes, scio fures esse hic complures, qui vestitu et creta occultant sese atque sedent quasi sint frugi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 911)
Ergo, ut vilicus naturam agri novit, dispensator litteras scit, uterque autem se a scientiae delectatione ad efficiendi utilitatem refert, sic noster hic rector studuerit sane iuri et legibus cognoscendis, fontis quidem earum utique perspexerit, sed se responsitando et lectitando et scriptitando ne impediat, ut quasi dispensare rem publicam et in ea quodam modo vilicare possit, summi iuris peritissimus, sine quo iustus esse nemo potest, civilis non inperitus, sed ita, ut astrorum gubernator, physicorum medicus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 8:6)
sciunt ei qui me norunt me pro mea tenui infirmaque parte, postea quam id quod maxime volui fieri non potuit, ut componeretur, id maxime defendisse ut ei vincerent qui vicerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 47장 1:1)
"Eos spiritus daemonas esse poetae sciunt, philosophi disserunt, Socrates novit, qui ad nutum et arbitrium adsidentis sibi daemonis vel declinabat negotia vel petebat."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:20)
proxima nobis, qui morari eo quod novimus, quam discere quae nondum scimus, melius putamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 261:2)
Non edepol ego te, quod sciam, umquam ante hunc diem vidi neque novi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 3, scene 241)
et ut litteratus sit, peritus graphidos, eruditus geometria, historias complures noverit, philosophos diligenter audierit, musicam scierit, medicinae non sit ignarus, responsa iurisconsultorum noverit, astrologiam caelique rationes cognitas habeat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION